Magnificat anima mea Dominum:
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
Ecce enim ex hoc beatam mei dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est:
Et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
Dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles,
esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes,
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri.
Ant. Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias, quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum Nomen eius.
Ant. A solis ortu usque ad occasum: laudabilem nomen Doomini et Mariae Mater eius.
Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
Quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
Multum incola fuit anima mea
Cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis
Gloria Patri.
Ant. A solis ortu usque ad occasum: laudabilem nomen Doomini et Mariae Mater eius.
Ant. Refugium est in tribulationibus: Mariae nomen omnibus illud invocantibus.
Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Gloria Patri.
Ant. Refugium est in tribulationibus: Mariae nomen omnibus illud invocantibus.
Ant. in universa Terra: admirabilem nomen tuum, O Maria.
In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Gloria Patri.
Ant. in universa Terra: admirabilem nomen tuum, O Maria.
Ant. Annunciaverunt coeli nomen Mariae: et viderunt omnes populi gloriam eius.
Ad te levavi oculos meos: qui habitas in caelis.
Ecce sicut oculi servorum: in manibus dominorum suorum.
Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae:
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.
Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Gloria Patri.
Ant. Annunciaverunt coeli nomen Mariae: et viderunt omnes populi gloriam eius.
- Sit Nomen Virginis Mariae Benedictum.
ex hoc nunc usquae in saeculum.
Oremus.
Concede quaesumus, omnipotens Deus ut fideles tui qui sub sanctissimo virginis Mariae Nomine et protectione laetantur, eius pia intercessione, a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in coelis, Pre Dominum, etc